L'abadessa Blanca d’Anglesola decreta l’agraiment a perpetuïtat a tots els benefactors des de la fundació.

23 de febrer de 1319

 

  • Original perdut
  • Còpia manuscritafeta per Jaume Pasqual al 1800. Arxiu del monestir de Vallbona de les Monges. “Llibre vert “1
  • Pasqual, 1800? 2Sacrae Cathalonie Monumenta, ms. 729 de la Biblioteca de Catalunya, IX, pàgines 727-736

 

Publicacions

 

  • J.J. Piquer, Cartulari de Vallbona (1157-1665 ) a Boletin de la Real Academia de Buenas Letras, XXXVIII (1977-78), p. 99-100.3

 

 

Quantum ex sacrarum veredico scripturarum eloquio excerpere possumus, reumisse ingratitudinis execrabili vicium ad antiqui hostis, callide machinacionis versucia ortum trahens, pro viribus nititur ut humanorum fragilitatem mencium a sui debita creatoris memoria arceat at avertat, atque ut precepto precipue Caritatis relicto, sic nos infringere atagit aliqualiter quandoque sic faciat oblivisci quod eis debita orationum obsequia nec ut valemus impendimus nec impendimus ut valemus. Sed quia preterita negligencia a reatu culpe penitus non excusat, nisi ipsa precognita protinus evitetur, ideo onno Domini MCCC XII, VII kalenda marcii, ego domina Blancha de Angularia, Dei gratia abbatissa monasterii Vallisbona, quorundam instrumentorum antiquorum istoriam perlegentes, invenimus inter cetera nostrum monasterim ad antiquis iam multorum annorum curriculis evolutis, tam a quibusdam nobilibus dominabus religionis nostre habitum in eodem recipientibus quam quan ab aliis plerisque venerabilibus secularibus personis, redditum castrorum censualium perpetuorum ac multiplicium elemosionarum pinguia beneficia habuisse. Ex quibus quidem obligabamur in parte quosdam tenere presbiteros pro earumdem salute animarum missarum digna Deo sacrificia offerentes. Ulterios vero cum evigilancius predicta instrumenta percurrissemus indagine perspicaci, ibidem reperimus nos: Domine Sibilie de Cervilione et duarum insuper dominarum sororum nobilis Berengarii de Podio Viridi singilatim legitimas recepisse et CC morabatinos nos pro domina Sibilila Durg, que tandem abbatissa Sancti Ilarii est defunta, pro quibus eciam nos obligari quedam suffragia persolvenda.

Sane, quia a longiribud citra temporibus dictum monasterium magnis fuit valde debitis obligatum , propter quod multiplicis opprimentis homus inopie sepius est èrpessum tum propter decimam quam XV annis in nostris solum temporibus solvimus, tum propter pleraque officinarum opera necessaria que in preterito construximus et in posterum similiter alia edificare Deo dante propinimus, tum propter quamplurima et frecuentia subsidia que domine Pape variis Nunciis et Legatis nos exhibuisse memimus, tum eciam propter aliorum innumerabilium casualitates eventum quos sustinuimus, non potuit hucusque nec nostris nec eciam preteritis earum que nos predecessere abbatissarum temporibus, predictarum animabus personarum secundum meritum et debitum que predictis omnibus personarum secundum meritum et debitum que predictis omnibus responderi. At vero atencius cogitantes non esseutile nec dignum predictam negligenciam es preallegatis causarum generibus a principio aliquantalum dissimulatam posteriori tempore in mala consuetudine continuacione adhibita refoveri, presertim quia, secundum sapientem, modicuserror in principio maximus fit in fine. Quiquid in principio est minimumin fine fit multum magnum, ideo iterum animabus prefatis cupientes in precenciarum saltem in parte aliqua satisfacere et nostram eciam a tanti reatus principio preservare, ex presenti statuto firmiter duximus ordinandum volentes hoc insuper prepetuo inviolabiliter observari, ut in quolibet VI sequentium mensium, scilicet: februarii, iunii, iulii, octobris, novembris et decembris, prima videlicet die vacante, missa pro eisdem conventualis solimpniter celebratur et omnes eciam sacerdotes eadem die pro eisdem missas privatas volumus celebrare. Qua die similiter omnes domine psalmumDe profundis teneatur quinquagesies recitare. Quod si aliquas earum que cantant in cantus solemnitate occupari cintigerit, dictum psalmum infra octo dies ad longiusteneantur tociens dicere quociens iam de aliis est expressum. Que vero dictum psalmum nesciunt, recitent quinquagesies Pater noster.

Item eadem iniunctione volumus semper uniformiter observari ut in qualibet missa pro domina Regina, per totum anni circuitum quotidie celebrata, pro eisdem semper collecta Deus cui propium est, et cetera, secundo dicatur loco reposita, quod eciam cotidie ab omnibus sacerdotibus in suis privatis missis singulis similiter dicimus faciendum.

Item volumus et ordinamus quos pro illis duabus abbatissi in Capitulo tumulatis nec non et pro defunctis abbatissis aliis universis, quas in preterito magnam paupertatis laborisque immensi sustinuisse scimus artitudinem et pressuram, specialiter pro hiis qui a principio venientes cum gravi diei et estus pondere huius extitere monasterii fundatrices, quodlibet anni tempore revoluto in memse madii prima die mensis vacante, missa conventualis solimpniter celebratur et sacerdotes in síngulis missis privatis, et domine eciamin suis oracionibus plene per omnia satisfaciant, sicut iam superius pro qualibet missa VI mensium predictorum extitit ordinatum. Nos autem domina Blancha, Dei gratia sepe dicti Vallisbone monasterii abbatissa, vestris ut moris est usitati laboribus satisfacere cupientes, ordinamus et volumus insuper perpetuo inviolabiliter observari ut feria VI in mediatate predictorum anniversarium quorumlibet sacra sollepnia subsquiente, cellararia sicut infirmitorio ita et in conventu dando ova IIII cuilibet, dominabus provideat universis quod de omnibus sacerdotibus dicimus faciendum.

 

1. Ms. De l’arxiu de Vallbona; 313 x 208 mm. p. 139-144. El Decret formava part de l’avui desaparegut Còdex de Blanca d’Anglesola, es trobava segons ens diu Pasqual després del testament de Ramon de Vallbona i abans de l’abaciologi. Segons ens explica Pasqual en la Carta, p.14, aquest decret va ser afegit posteriorment, l’any1312 segons consta en el decret, en dues fulles en blanc que havien quedat entre el testament i l’abaciologi. La redacció originària del còdexsegons ell va ser durant l’abadiat de Geralda de Queralt 1282-1294.

2 No ens consta la data però es fàcil deduir que Pasqual ho devia copiar dinsun mateix periode de temps.

3 El decret el debia redactar la mateixa abadessa Blanca, amb un estil culte, tal i com diu Piquer l’estil del llatí mostra la influència dels clàssics, especialment de Cicerò, i és un prenunci clar del moviment humanista renaixentista que florí a Vallbona...