Phaedrus, Fabulae, III, 18
Pauo ad Iunonem de uoce sua
Pauo ad Iunonem uenit, indigne 
  ferens
  cantus luscinii quod sibi no tribuerit;
  illum esse cunctis auribus mirabilem,
  se derideri simul ac uocem miserit.
  Tunc consolandi gratia dixit dea:
  "Sed forma uincis, uincis magnitudine;
  nitor smaragdi collo praefulget tuo,
  pictisque plumis gemmeam caudam explicas."
  "Quo mi" inquit "mutam speciem si uincor sono?"
  "Fatorum arbitrio partes sunt uobis datae;
  tibi forma, uires aquilae, luscinio melos,
  augurium coruo, laeua cornici omina;
  omnesque propriis sunt contentae dotibus.
  Noli adfectare quod tibi non est datum,
  delusa ne spes ad querelam reccidat.